Latin
Letter 238
Augustine, Epistulae 238.25
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc unum interim peto ut diligenter exquiras, utrum alicubi scriptura diuina de diuersis substantiis dixerit, quod unum sint. si enim non inuenitur dictum nisi de his rebus, quas constat esse unius eiusdemque substantiae, quid opus est, ut rebellemus aduersus ueram et catholicam fidem? si autem inueneris alicubi hoc scriptum etiam de diuersis substantiis, tunc aliud cogar inquirere, unde ostendam recte ὁμοούσιον dictum patrem et filium. nam si illi, qui scripturas nostras aut nesciunt aut non laboriose scrutantur et tamen filium eiusdem substantiae et aequalem patri credunt, dicant eis, qui hoc nolunt credere, cum tamen deum patrem filium habere unigenitum credant: 'Noluit deus habere aequalem filium, an non potuit? si noluit, inuidus est; si non potuit, infirmus est; utrumuis autem horum de deo sentire sacrilegum est\\ nescio. utrum possint inuenire, quid dicant, si nolint res absurdissimas et stultissimas dicere.