Latin
Letter 238
Augustine, Epistulae 238.4
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde cum dixissem me paratum esse subscribere, adhuc illa uerba etiam mea esse posse, prius quaesiui, ne, quod in mentem uenerat. laberetur, utrum alicubi scripturarum diuinarum legeretur 'pater ingenitus'; hoc autem feci, quia in exordio sermonis nostri, cum Arrius et Eunomius commemorati essent non a me sed a fratre meo Alypio requirente, quemnam eorum secutus esset Auxentius, qui abs te paulo ante fuerat non parua praedicatione laudatus, exclamando anathemasti et Arrium et Eunomium. tum continuo flagitasti, ut et nos anathemaremus όμοούσιον. quasi quisquam homo esset, qui hoc uocaretur. sicut Arrius et Eunomius. deinde uehementer exigebas, ut hoc uerbum tibi in scripturis ostenderemus, et statim nobis communicares. respondebatur a nobis, quia nos Latine loqueremur et illud Graecum esset, prius quaerendum esse, quid sit όμοούσιον, et tunc exigendum, ut in libris sanctis ostenderetur. tu contra uerbum ipsum crebro repetens et inuidiose uentilans atque in conciliis maiorum nostrorum conscriptum commemorans uehementer urguebas, ut ipsum omnino uerbum, quod est όμοούσιον, in sanctis libris ostenderemus, nobis etiam atque etiam reuocantibus. quia lingua nostra Graeca non esset, prius interpretandum et exponendum esse. quid sit όμοούσιον, tum demum in diuinis litteris requirendum, quia, etsi fortasse nomen ipsum non inueniretur, res ipsa tamen inueniretur; quid est enim contentiosius quam, ubi de re constat, certare de nomine?