Latin
Letter 239
Augustine, Epistulae 239.3
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem sic uis ut etiam ego dicam fidem meam. quo modo te dicis dixisse tuam, ego etiam breuius possum dicere credere me in patrem et filium et spiritum sanctum. si autem proprium aliquid. unde dissentis a me, uis audire, credo in deum patrem et filium et spiritum sanctum nec filium dicens patrem nec patrem filium nec utrumque spiritum uel patrem uel filium et tamen patrem deum et filium deum et spiritum sanctum deum et patrem et filium et spiritum sanctum unum deum solum aeternum et inmortalem propria sua substantia, sicut deus solus aeternus et inmortalis est ea diuinitate, quae est ante saecula. hoc si tibi displicet et placet a me audire, quem ad modum de scripturis sanctis adseratur, lege etiam illud, quod prolixius conscriptum misi benignitati tuae. si autem tibi non uacat legere, nec mihi uacat frustra uerba iactare. possum tamen, quantum deus dederit facultatis uel dictandi tibi uel scribendi, ego quoque uel dictando uel scribendo, ad quod nolueris, respondere. Huic scripturae meae a me dictatae et relectae Augustinus subscripsi.