Latin
Letter 240
Augustine, Epistulae 240.1
Unproofread scanNot analysed yet
Optaueram te, frater dilectissime, pristini erroris tui consilium deponere; nunc miror te in ipso adhuc permanere, sicut epistula, quam ad me misisti, clamat. nam ita est dignatio tua, sicut sitiens nimio calore accensus si inuenerit aquam caenosam et se ingurgitauerit; postea, etiam si limpidam et frigidam reperiens biberit, non satis proficere potest, quando quidem caeno semel eius cor et anima obruitur. denique, quod pace tua dicam, ita est consilium praestantiae tuae sicut arbor curua et nodosa, quae nihil in se rectum habet et aciem peruertit oculorum. rescribit mihi sanctitas tua patrem deum, filium deum, spiritum sanctum deum, sed unum deum. quis e tribus unus deus? an forte una est persona triformis. quae hoc nomine nuncupetur? tu si uoluisses et confideres de professione tua. resideres mecum cum coepiscopis tuis puro ac pacifico animo et spiritu et conferres de his. quae dei sunt et quae ad gloriam et gratiam spiritalem pertinent. unde quid opus est scribere et rescribere, quod nos non aedificat?