Latin
Letter 241
Augustine, Epistulae 241.2
Unproofread scanNot analysed yet
Tn autem. peto, digneris breuiter respondere, quo modo accipias. quod ait apostolus: Qui adhaeret meretrici, unum corpus est: qui autem adhaeret domino. unus spiritus est. diuersi enim sexus corpora sibi adhaerentia unum corpus dixit et. cum spiritus humanus nullo modo posset dicere: (Ego et dominus unum sumus', tamen, cum adhaeret domino, unus spiritus est; quanto, magis ille, qui uerissime dixit: Ego et pater unum sumus. quia inseparabiliter patri cohaeret, ipse et pater unus deus est, si tamen uel hoc uerbum admittitur in illa diuinitate. ut dicamus 'cohaeret', quod numquam omnino uel fuit uel esse poterit ulla distantia separatum! ad hoc responde, utrum tibi placeat biformem spiritum dici, quando, qui adhaeret domino, unus spiritus est. quod si tibi non placet, nec ego triformem deum dixi patrem et filium et spiritum sanctum sed unum deum. si autem in praesentia uis ut conloquamur, gratiam quidem habeo dignationi et beniuolentiae tuae. sed sicut iam mihi aliud, quod uoluisti, rescribere dignatus es, ita dignare rescribere dictaturos nos esse, quae dicturi sumus, et non deero uoluntati tuae, quantum me adiuuerit dominus. nam si 'scribis et scribo> non nos aedificat, quo modo nos aedificat 'dicis, dico', ubi post uerborum strepitum non inueniamus, quid legendo recenseamus? Augustinus haec dictaui et relectis subscripsi. abstineamus nos a conuiciis, ne tempus inaniter inpendamus, et ad id, quod agitur inter nos, potius aduertamus.