Latin
Letter 241
Augustine, Epistulae 241.1
Unproofread scanNot analysed yet
Litterae tuae nec ad reddenda conuicia me prouocare nec a reddendis litteris reuocare potuerunt. ea quippe, quae scripsisti, mouerent me. si a ueritate dei, non a potestate hominis dicerentur. dixisti consilium meum arborem curuam et nodosam, quae nihil in se rectum habet et aciem peruertit oculorum. quid in me diceres, si a placito, quod inter nos mane statueramus, ego recessissem et in re facillima, quae recte placuerat, curuam refragationem et nodos difficultatis posuissem? neque enim aqua caenosa ingurgitatum me iudicares sed perfidiae. quod multo peius est, ebrietate submersum, si non talis post prandium redissem, qualis ante prandium recessissem. sed ecce numquid non rescripsisti. quod uoluisti, et nullam calumniam formidasti? sic ergo potes et cetera, ut sit, quod uel nos ipsi uel alii possint considerare et iudicare. quod enim dicis triformem dei personam me credere, si legere dignatus fuisses, quod aliud aliquanto prolixius misi. et ad ea, quae ibi scripta sunt, respondere uoluisses, hoc fortasse non diceres. sed tamen ecce et hoc ipsum. quod triformem dei personam dicam, et dictasti et conscriptum misisti et nullam calumniam timuisti; ecce ostendisti uerum esse. quod dico, non ideo te. sicut placuerat, cum simul essemus, uerba tua dictare noluisse. quia calumniam timebas. sed quia de ueritate non confidebas. et modo quia iam tibi placuit dictare, an triformem dei personam credam. respondeo non me ita credere; una quippe forma est, quia una. ut ita dicam, deitas est, et ideo unus -deus pater et filius et spiritus sanctus.