Latin
Letter 242
Augustine, Epistulae 242.4
Unproofread scanNot analysed yet
'Quo modo'. inquis, 'potuit de solo patre nasci filius aequalis ei. de quo natus est?' iam hoc enarrare non possum et cedo prophetae dicenti: Generationem eius quis enarrabit? quod si tu de humana generatione, qua per uirginem natus est, accipiendum putas, ipse te discute et interroga animam tuam, utrum, si in generatione humana deficit. audeat enarrare diuinam. 'noli ergo', inquis, 'dicere aequalem'. cur non dicam, quod dixit apostolus? non rapinam, inquit, arbitratus est esse se aequalem deo. etsi enim aequalitatem illam non explicauit humanae menti nondum purgatae, posuit tamen in uerbo, quod in re possit inuenire purgata. demus itaque operam mundando cordi nostro, ut inde exsurgat acies, qua ista uidere ualeamus; beati enim mundicordes, inquit, quia ipsi deum uidebunt. ita excedentes animalis hominis caliginosas imagines ad serenitatem illam sinceritatemque ueniemus, qua uidere possimus, quod dici non posse uideamus.