Latin
Letter 242
Augustine, Epistulae 242.5
Unproofread scanNot analysed yet
Nam libello, quem dignatus es mittere, si mihi sit otium facultasque tribuatur ad singula respondere, arbitror te cogniturum tanto minus quemque uestiri lumine ueritatis, quanto magis sibi uidetur nudam depromere ueritatem. quis enim ferat, ut alia omittam et hoc solum interim commemorem, quod maxime ingemui, cum apostolus Paulus dicat: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem, istos iam dicere omni integumento retecto nudam se depromere ueritatem? qui si diceret: 'Nudam uidemus ueritatem>, nihil esset caecius ista arrogantia uisionis; non autem dixit 'uidemus' sed 'depromimus', ut non solum iam ueritas intentioni mentis patere sed etiam potestati linguae subiacere uideatur. multa sunt, quae de trinitatis ineffabilitate dicantur, ut ipsa non dicatur —alioquin non est ineffabilis —,sed ut illis dictis illa dici non posse intellegatur. uerum iam, ut arbitror, modum excessit epistula mea, cum per tuam me admonueris breuiter scribere. sed quia institutione ueterum te excusare dignatus es, non tibi absurdus uidebor, si modum quarundam epistularum Ciceronis, quia eius quoque in litteris tuis mentionem fecisti, non te pigeat recordari.