Latin
Letter 243
Augustine, Epistulae 243.3
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque et sumptus ad turrem aedificandam et ualentia decem milium aduersus regem, qui uiginti habet, nihil est aliud, quam ut renuntiet unusquisque omnibus. quae sunt eius. praelocutio autem superior cum extrema conclusione concordat. in eo enim, quod quisque renuntiat omnibus, quae sunt eius, etiam illud continetur, ut oderit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc et animam suam. omnia enim haec propria eius sunt, quae plerumque implicant et impediunt ad obtinenda non ista propria temporaliter transitura sed in aeternum mansura communia. quo enim tibi nunc quaedam mulier mater est, hoc ipso utique non est et mihi. quapropter hoc temporale ac transitorium est, sicut transisse iam uides, quod te concepit, quod gestauit utero, quod peperit, quod lacte nutriuit. quod autem soror in Christo est, et tibi est et mihi et omnibus, quibus una caelestis hereditas et pater deus et frater Christus in eadem caritatis societate promittitur. haec aeterna sunt: haec nulla temporis labe deteruntur: haec tanto firmius tenenda sperantur, quanto minus priuato sed communi potius iure obtinenda praedicantur.