Latin
Letter 243
Augustine, Epistulae 243.2
Unproofread scanNot analysed yet
]1 Sed paulo ante, quam de turre et de rege exhortatorias similitudines proponeret, adtende. quid dixerit: Si quis uenit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc et animam suam. non potest meus discipulus esse; et si non tulerit crucem suam et uenerit post me, nonpotest meus esse discipulus. deinde subiungit: Quis ex uobis nolens turrem aedificare non primo sedet et computat, si habet sumptum ad consummationem, ne quando, cum posuerit fundamentum, non possit aedificare et omnes, qui transeunt et uident, incipiant dicere: 'Hic homo coepit aedificare et non potuit perficere'? aut quis rex uadens cani alio rege bellum committere non primum sedet et cogitat, si potens est cum decem milibus occurrere ei, qui cum uiginti milibus uenit ad illum? ceterum, dum adhuc longe est, mittit legationem rogans pacem. quo autem pertinerent istae similitudines, ipsa conclusione satis aperuit; ait enim: Sic ergo omnis ex uobis, qui non renuntiat omnibus, quae sunt eius, non potest meus esse discipulus.