Latin
Letter 243
Augustine, Epistulae 243.5
Unproofread scanNot analysed yet
Nec suscenseant parentes hoc praecipere dominum, ut eos oderimus, quando nobis hoc de anima nostra praecipitur. nam sicut nunc de anima iubetur, ut eam propter Christum cum parentibus oderimus, ita. quod alio loco de anima idem dominus dicit, in parentes quoque potest congruentissime conuenire: Qui amat, inquit. animam suam, perdet eam. dicam etiam fidenter: Qui amat parentes suos, perdet eos. de anima quippe ibi dixit 'oderit', quod hic 'perdet'. sicutautem hoc praeceptum, quo perdere iubemur animam nostram, non ad id ualet. ut se quisque interimat, quod inexpiabile nefas est, et tamen ualet, ut interimat in se carnalem animae affectum, quo cum impedimento futurae uitae praesens uita delectat- hoc est enim, quod dictum est 'oder it animam suam' et 'perdet eam'. quod tamen diligendo fit, quando quidem apertissime fructum eiusdem animae adquirendae in eodem praecepto commemorat dicens: Qui perdiderit eam in isto saeculo. in uitam aeternam inueniet eam —,ita de parentibus rectissime dicitur, ut, qui eos amat. perdat eos non more parricidarum interficiens, sed spiritali gladio uerbi dei carnalem affectum eorum. quo et se ipsos et eos, quos genuerunt, implicamentis huius saeculi obligare conantur, pie fidenterque percutiens et occidens illud in eis uiuere faciat. quo fratres sunt, quo cum filiis suis temporalibus parentes aeternos deum ecclesiamque cognoscunt.