Latin
Letter 243
Augustine, Epistulae 243.6
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce rapit te studium ueritatis et cognoscendae atque percipiendae uoluntatis dei in scripturis sanctis. rapit euangelicae praedicationis officium. dat signum dominus, ut uigilemus in castris. ut aedificemus turrem. de qua hostem sempiternae uitae et prospicere et propellere ualeamus. rapit militem Christi tuba caelestis ad proelium et retinet mater non plane talis, qualis Machabaeorum fuit, nec saltem similis Lacedaemoniis matribus, de quibus memoriae proditum est, quod filios suos, ut pro terrena patria sanguinem funderent, multo amplius atque ardentius in certamina bellica quam signorum sonitus excitabant. nam mater, quae te ad discendam uitam remoueri a curis saecularibus non permittit, satis ostendit, quem ad modum te, si opus esset. ad subeundam mortem penitus saeculum repudiare permitteret.