Latin
Letter 246
Augustine, Epistulae 246.2
Unproofread scanNot analysed yet
Illud sane quanto citius ac breuiter noueris, omnes leges atque instituta omnia disciplinae, laudes, uituperationes, exhortationes, terrores, praemia. supplicia ceteraque omnia, quibus humanum genus administratur et regitur, penitus labefactari atque subuerti nihilque in eis omnino iustitiae remanere. nisi uoluntas sit causa peccandi. quanto ergo licentius et aequius mathematicorum inprobamus errores, quam diuinas leges uel etiam domorum nostrarum curam damnare atque abicere cogimur, quod nec ipsi mathematici faciunt! nam cum aliquis eorum hominibus nummatis fatua fata uendiderit. mox, ut oculum a tabellis eburneis ad domus suae moderamen ac sollicitudinem reuocauerit, non solum uocibus sed etiam plagis emendat uxorem, non dico si petulantius iocantem sed si inmoderatius per -fenestram aspicientem animaduerterit. quae tamen si ei dicat: <Quid me caedis? Venerem caede, si potes, a qua cogor hoc facere', tunc uero ille non curat, quam uana uerba componat fallendis extraneis, sed quam iusta uerbera inponat corrigendis suis.