Latin
Letter 247
Augustine, Epistulae 247.2
Unproofread scanNot analysed yet
Non pro illis magis —nouit ille, quem timeo —sed pro te ipso te ipsum rogo, ut, quo modo scriptum est. miserearis animae tuae placens deo. et modo quidem non rogandus sed obiurgandus es; nam et hoc scriptum est: Ego quem amo. redarguo et castigo. ego tamen, si pro me rogandus esses, forte non te rogarem; quia uero pro te rogandus es, rogo te iratum. ut parcas tibi, ut placeris tibi, ut tibi placetur ille, quem rogas. misi ad te die sabbati, cum adhuc pranderes. ut non proficiscereris. nisi me uidisses. renuntiasti ita te esse facturum. surrexisti die dominico et, ut audiui, uenisti in ecclesiam et orasti et profectus es et me uidere noluisti. deus tibi ignoscat. quid enim aliud tibi dicam, nisi, quod ipse nouit, quia cupio? sed scio, quia, nisi te correxeris, ille iustus est. cum autem tibi parcis, et mihi parcis; neque enim tam miser sum et alienus a uisceribus Christi, ut non grauissimo uulnere feriatur cor meum. quando sic agunt, quos in eius euangelio genui.