Latin
Letter 247
Augustine, Epistulae 247.3
Unproofread scanNot analysed yet
Iterum dicturus es: Non eis iussi, ut darent Ponticano. respondetur tibi: Sed iussisti, ut seruirent Ponticano; nec possent distinguere. quousque seruirent et quousque non seruirent. maxime cum ea peteret, quae se debere sciebant. tuas autem litteras habere debuerunt, quas proferrent actori, si te nolente exigebat, et relegerent ei non se debere dare, nisi cum tuas litteras accepissent. nam si uerbo aliquando iussisti, ne actori aliquid darent, multum est, ut meminerint, multum est, ut tu ipse memineris, an uere iusseris an ipsis iusseris an aliis an omnibus, maxime quia etiam nunc alteri actori audisti datum et saluam esse ipsam pecuniam et non tibi displicuit. quia dederunt. sed cum ego dixissem: 'Quid, si et iste interuertisset, ab ipsis iterum exigendum erat. rursus tibi coepit displicere, quia dederunt, et, cum mihi saepe dixisses numquam te iniunxisse uices tuas uel Valerio uel Aginesi, subito, cum de uino ageretur, quia debuerunt ostendere, si acescere coeperat, et diceretur tibi, quod absens erat, credo, excidit tibi, quid mihi totiens dixeras, et dixisti, quia habuerunt Aginesi ostendere et ex ipsius agere arbitrio. ibi ego cum dixissem: 'Certe uices tuas istis non soles iniungere'. respondisti: 'Sed litteras meas habebat Aginesis', quasi semper illi, quibus aliquid iniungis, litteras tuas recitent rusticanis hominibus, ut credant, quia tu iussisti. sed quia eos uident tibi sic iniungi, non utique credunt temere illos aliquid audere praesumere nisi a te data potestate. ideoque inter ista incerta non apparet, quid iubeas, nec possunt firmum aliquid retinere, nisi litteras tuas habuerint, quas omnibus proferant et non nisi tuis litteris prolatis obtemperent, quando eis aliquid dandum est.