Latin
Letter 248
Augustine, Epistulae 248.1
Unproofread scanNot analysed yet
Quamuis ab animo nostro nullo modo te separatum esse permittat dulce uinculum caritatis et indesinenter tuos sanctos mores atque conloquia recolamus, tamen bene fecisti et gratias agimus, quod nobis etiam corporalis salutis tuae nuntios apices mittendo nos plurimum exhilarasti. sensi autem in epistula tua, quod taedium te detinuerit a peccatoribus relinquentibus legem dei; illo enim spiritu uiuis, quo dictum est: Vidi insensatos et tabescebam. pia est ista tristitia et, si dici potest, beata miseria uitiis alienis tribulari non implicari, maerere non haerere, dolore contrahi non amore adtrahi, haec est persecutio, quam patiuntur omnes, qui uolunt in Christo pie uiuere secundum apostolicam mordacem ueracemque sententiam. quid enim sic persequitur uitam bonorum, quam uita iniquorum. non cum cogit imitari. quod displicet, sed cum cogit dolere. quod uidet, quoniam coram pio uiuens impie, etsi non obligat consentientem, cruciat sentientem? nam saepe et diu impiorum corporibus a saecularibus potestatibus et quorumlibet uexationibus parcitur. piorum autem cordibus a malis hominum moribus numquam usque ad huius saeculi finem. sic ergo potius impletur, quod commemoraui dixisse apostolum. quia omnes. qui uolunt pie in Christo uiuere, persecutionem patiuntur et tanto amarius quanto interius, donec diluuium transeat, ubi -area continet coruum et columbam. Sed inhaere, frater, illi, a quo audisti: Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit; coniungere domino. ut crescat in nouissimis tua uita. scio enim non deesse recreationem cordis de fratribus bonis. huc adiunge promissiones dei fideles, magnas, certas. sempiternas ipsiusque tolerantiae inperturbabilem ineffabilemque mercedem et uide, quam uerum domino cantes: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae iucundauerunt animam meam. mitte fratri Firmo litteras nostras. sanctitatem tuam et familiam dei, quae tuo ministerio gubernatur, fratres et sorores. quae apud nos sunt, nobiscum in domino resalutant. [Et alia manu: i Incolumes pro nobis oretis, dilectissimi et sancti fratres. Ego Alypius inpensissime saluto sinceritatem tuam omnesque tibi in domino coniunctos atque, ut hanc tamquam meam epistulam deputes, peto; etsi enim aliam propriam mittere potuissem. tamen malui huic subscribere, ut unanimitatem nostram una etiam pagina testaretur.