Latin
Letter 247
Augustine, Epistulae 247.4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quid opus est tam diu tecum disputare et onerare uerbis occupationes tuas, ut forte, cum irasceris uerbis meis, uelis saeuire in homines miseros? illis inputabitur ad meritum bonum, quia pro salute tua, propter quam tibi tanta loquor, te patiuntur iratum; tibi autem nolo aliquid grauius dicere, ne putes me non timendo sed male optando tale aliquid loqui. time deum, si non uis decipi; ipsum testem inuoco super animam meam plus me tibi timere, cum haec dico, quam illis, pro quibus apud te intercedere uideor. si credis, deo gratias; si autem non credis, consolatur me, quod dominus ait: Dicite: 'Pax huic domui); et, si est ibi filius pacis, requiescet super eam pax uestra. si quo minus. ad uos reuertetur. dei misericordia te tueatur, domine dilectissime fili.