Latin
Letter 252
Augustine, Epistulae 252.1
Unproofread scanNot analysed yet
Nouit optime religio tua, quam curam tuendis cum omnibus hominibus tum maxime pupillis ecclesia uel episcopi debeant. unde receptis litteris tuis et exemplo litterarum uiri spectabilis fratris nostri nec potui nec debui passim puellam cuiquam committere, praesertim quia eam ecclesiae commendauit domine dilectissime meritoque honorabilis et praeferende frater. proinde aduentum eius expecto, ut, si quid fieri oporteat, eius praesentia deliberem et faciam, quod dominus faciendum esse inspirauerit.