Latin
Letter 253
Augustine, Epistulae 253.1
Unproofread scanNot analysed yet
Per quem saluto sanctitatem tuam, de fide eius et bono circa ecclesiam studio gratulamur. uoluit autem ad tuam benignitatem cum litteris meis uenire, domine dilectissime et uenerabilis frater. et quoniam audiui, quod de negotio illo transigere cogitas, si uerum est, quod miror, si uerum est, nosti, quem ad modum debeas episcopali paternitate catholicae ecclesiae prouidere. ut non cum quolibet id agas, si tamen, ut dixi, uerum est, quod audiui, sed potius cum domo catholica, cuius non solum nullam aduersitatem uerum etiam fidele adiutorium habere possit ecclesia.