Latin
Letter 255
Augustine, Epistulae 255.1
Unproofread scanNot analysed yet
Quamuis tibi et uniuersae domui tuae omnia bona optem nec tantum ad felicitatem praesentis saeculi pertinentia uerum etiam ad uitam futuram ac sempiternam, quae tibi nondum credenda persuasa est. tamen, quae me moueant, ut de puella, quam petis, nihil adhuc audeam polliceri, quantum sufficere uisam est, sancto fratri et coepiscopo meo Benenato rescripsi, domine dilectissime et uenerabilis fili. si enim tu, cum certissime noueris, etiamsi nostrae absolutae sit potestatis quamlibet puellam in coniugium tradere, tradi a nobis Christianam nisi Christiano non posse, nihil tamen mihi tale de filio tuo, quem adhuc paganum audio, promittere uoluisti, quanto magis ego propter illa, quae in epistula memorati fratris mei legere poteris quicquam de illius puellae conubio spondere non debeo, etiamsi,quod dixi de filio tuo, non tantum promissum tenerem, sed iam etiam factum esse gauderem!