Latin
Letter 254
Augustine, Epistulae 254.1
Unproofread scanNot analysed yet
Puella, de qua mihi scripsit sanctitas tua, in ea uoluntate est, ut, si aetas ei iam matura esset, nulli in nuptiis conueniret. in ea uero aetate est, ut, si uoluntatem nubendi haberet, nulli adhuc dari uel promitti deberet. huc accedit, quia eam deus in ecclesia sic tuetur, ut contra inprobos tueatur, non ut, cui uoluero, tradi possit, sed ut. a quo non oportet. rapi non possit, domine Benenate dilectissime et uenerabilis frater. condicio itaque. quam insinuare dignatus es. non mihi displicet, si nuptura est; utrum autem nuptura sit, etsi illud, quod in ore habet, magis optamus, nunc tamen ignoramus. quia in his annis est, ut et. quod se dicit uelle esse sanctimonialem, iocus sit potius garrientis quam sponsio profitentis. deinde habet materteram. cuius uir honorabilis frater noster Felix, dum de hac re contulissem cum illo —neque enim possem aliter uel deberem —. non quidem inuitus accepit, immo etiam gratulatus est: sed iure amicitiae non importune doluit, quod eis nihil inde sit scriptum. fortassis enim. quae nunc non apparet, apparebit et mater, cuius uoluntatem in tradenda filia omnibus, ut arbitror, natura praeponit, nisi eadem puella in ea iam aetate fuerit, ut iure licentiore sibi eligat ipsa. quod uelit. illud quoque cogitet sinceritas tua, quia, si mihi de nuptiis eius potestas summa ac tota tribuatur atque ipsa quoque iam matura et nubere nolens, cui uoluero, se tradendam sub deo iudice mihi committat, sic dico et uerum dico mihi placere istam condicionem, ut propter deum iudicem non possim respuere meliorem. quae utrum aduentura sit, utique incertum est. quapropter uidet caritas tua. quanta consideranda concurrant, ut nunc a me cuiquam promitti omnino non possit.