Latin
Letter 258
Augustine, Epistulae 258.3
Unproofread scanNot analysed yet
'hNolo autem suscenseas nec tibi uideatur absurdum, quod illo tempore, cum in uana mundi huius aestuarem, quamuis me multum amare uidereris. nondum eras amicus meus, quando nec ipse mihi amicus eram sed potius inimicus. diligebam quippe iniquitatem et uera, quia diuina, sententia est. qua scriptum est in sanctis libris: Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. cum ergo odissem animam meam, uerum amicum quo modo habere poteram ea mihi optantem, in quibus ipse me ipsum patiebar inimicum? cum uero benignitas et gratia saluatoris nostri inluxit mihi non secundum merita mea sed secundum ipsius misericordiam. tu ab hac alienus quo modo esse poteras amicus meus, qui, unde beatus esse possem, penitus ignorabas et non in hoc me amabas, in quo mihi ipse iam fueram utcumque amicus effectus?