Latin
Letter 262
Augustine, Epistulae 262.7
Unproofread scanNot analysed yet
Neque hoc ita dicimus. ut, si quisquam scandalizatus fueiit de bonis operibus nostris, ab eis desistendum putemus; sed alia causa est alienarum alia necessariarum in societate aliqua personarum, alia fidelis alia infidelis: alia parentum erga filios alia filiorum erga parentes. alia postremo ea, quae in his rebus uel maxime intuenda est, uiri et uxoris, ubi mulierem coniu gatam non licet dicere: 'Facio, quod uolo, de meo', cum et ipsa non sit sua sed capitis sui, hoc est uiri sui. nam sic quaedam, ut commemorat apostolus Petrus, mulieres sanctae, q u ae in deum sperabant, ornabant se subiectae suis uiris. sicut Sarra obsequebatur Abrahae dominum eum uocans, cuius. inquit, factae estis filiae. cum ad Christianas, non ad Iudaeas feminas loqueretur.