Latin
Letter 262
Augustine, Epistulae 262.8
Unproofread scanNot analysed yet
Quid autem mirum, si pater communem filium nolebat huius uitae sustentaculis a matre nudari ignorans, quid sectaturus esset, cum in aetate grandiuscula esse coepisset, utrum monachi professionem an ecclesiasticum ministerium an coniugalis necessitudinis uinculum? quamuis enim ad meliora excitandi et erudiendi sint filii sanctorum, unusquisque tamen proprium donum habet adeo alius sic aliusautemsic, nisi forte talia prospiciens et praecauens reprehendendus est pater, cum beatus apostolus dicat: Quisquis autem suis et maiime domesticis non prouidet, fidem denegat et est infideli deterior. cum uero de faciendis ipsis elemosynis loqueretur, ait : Non ut aliis refectio, uobis autem angustia. pariter ergo consilium de omnibus haberetis, pariter moderaremini, quid thesaurizandum esset in caelo, quid ad uitae huius sufficientiam uobis et uestris uestroque filio relinquendum, ne aliis esset refectio. uobis autem angustia. et in his disponendis atque faciendis si quid tibi forte melius uideretur, suggereres uiro reuerenter eiusdemque auctoritatem tamquam tui capitis sequereris oboedienter. ut omnes, qui sanum sapiunt, ad quos posset hoc bonum uestrum fama perferre, de domus uestrae fructu ac pace gauderent et aduersarins reuereretur nihil habens de uobis dicere praui.