Latin
Letter 262
Augustine, Epistulae 262.9
Unproofread scanNot analysed yet
Porro si de faciendis elemosynis et in pauperes inpendendis rebus tuis, de quo bono opere et magno tam euidentia praecepta sunt domini. cum uiro tuo fideli et tecum sancta continentiae pacta seruante consilium communicare deberes eiusdemque non spernere uoluntatem, quanto magis de habitu atque uestitu nihil tibi praeter eius arbitrium mutandum uel usurpandum fuit, unde nihil diuinitus legimus imperatum! scriptum est quidem mulieres esse debere in habitu ordinato aurique circumpositio et intortio crinium et cetera huius modi, quae uel ad inanem pompam uel ad inlecebram formae adhiberi solent. merito reprehensa sunt. sed est quidam pro modulo personae habitus matronalis a uiduali ueste distinctus, qui potest fidelibus coniugatis salua religionis obseruantia conuenire. hunc te maritus si deponere noluit, ne te uelut uiduam illo uiuente iactares, puto, quia non fuerat in hac re usque ad dissensionis scandalum perducendus magis inoboedientiae malo quam ullius abstinentiae bono. quid est enim absurdius quam mulierem de humili ueste uiro superbire, cui te potius expediret obtemperare candidis moribus quam nigellis uestibus repugnare, quia. etsi te indumentum monachae delectabat, etiam hoc gratius posset marito obseruato exoratoque sumi quam illo inconsulto contemptoque praesumi? quod si omnino non sineret. quid tuo proposito deperiret? absit, ut hinc displiceres deo. quod coniuge tuo nondum defuncto non induereri# sicut Anna sed sicut Susanna.