Latin
Letter 264
Augustine, Epistulae 264.3
Unproofread scanNot analysed yet
De homine autem, quem suscepit uerbum dei, cum caro tactum est et habitauit in nobis, emendarem aliquid. si in eo. quod credis. falsum aut peruersum inuenirem. hoc ergo crede. quod credis, quia in illo homine totam naturam nostram suscepit filius dei, id est et animam rationalem et carnem mortalem sine peccato. infirmitatis enim nostrae particeps factus est non iniquita. tis, ut per infirmitatem communem solueret iniquitatem nostram et adduceret nos ad iustitiam suam bibens mortem de nostro et propinans uitam de suo. sed si habes aliquam scripturam eorum, in qua adserunt, quod huic fidei sit contrarium. dignare eam mittere, ut non solum fidem nostram dicamus, sed eorum quoque perfidiam, quantum possumus, refellamus. sine dubio enim hoc ipsum. quod peruerse et impie sentiunt, aliquibus testimoniis diuinarum scripturarum conantur adstruere. in quibus eis ostendendum est, quam non recte intellegant litteras sacras conscriptas ad fidelium salutem, tamquam si quisquam se medicinalibus ferramentis grauiter uexet, quae utique non ad uulnerandum sed ad sanandum sunt instituta. multum autem laborauimus et laboramus, quantum dominus donat, contra diuersos errores arguendos. sed laborum nostrorum opuscula si forte habere desideras, mitte, qui tibi describant; uoluit enim deus, ut hoc facillime possis, qui tibi dedit, unde possis.