Latin
Letter 265
Augustine, Epistulae 265.1
Unproofread scanNot analysed yet
Lectis litteris tuis de salute uestra laetatus ad ea, quae scripsisti, respondere non distuli. et primum miratus sum, quo modo dicat Nouatianus iste Petrum baptizatum non fuisse, cum paulo superius scripseris eum dixisse. quod apostoli fuerint baptizati. unde illi uideatur, quod inter apostolos baptizatos Petrus non fuerit baptizatus, ignoro et ideo exemplum epistulae tuae. ne forsitan tu non habeas, misi tibi, in quo diligentius consideres ad ea me respondere, quae inueni in litteris tuis: si enim notarius non mendose excepit aut scripsit, nescio. quale cor habeat. qui, cum apostolos baptizatos dicat. Petrum baptizatum negat.