Latin
Letter 265
Augustine, Epistulae 265.3
Unproofread scanNot analysed yet
Unde recte dici potest, quia, cum Petrus negauit dominum, nondum fuerant apostoli baptizati non tamen aqua sed spiritu sancto. hoc enim eis dixit, posteaquam resurrexit et conuersatus est cum eis: Iohannes quidem baptizauit aqua. uos autem spiritu sancto baptizabimini, quem et accepturi estis non post multos dies hos usque ad pentecosten. aliqui autem codices habent: Vos autem spiritu sancto incipietis baptizari; sed siue dicatur "baptizabimini siue dicatur incipietis baptizari', ad rem nihil interest. nam in quibuscumque codicibus inueniuntur 'baptizabis' aut 'incipietis baptizare', mendosi sunt, qui ex Graecis facillime conuincuntur. si autem dicimus aqua non fuisse baptizatos, metuendum est, ne grauiter in eis erremus, ne demus hominibus auctoritatem contemnendi baptismum. quem usque adeo non contemnendum ipsa apostolica disciplina commendat, ut Cornelius centurio et hi, qui cum illo erant. etiam iam accepto spiritu sancto fuerint baptizati.