Latin
Letter 265
Augustine, Epistulae 265.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem dicitur Petrus egisse paenitentiam, cauendum est, ne ita putetur egisse, quo modo agunt in ecclesia. qui proprie paenitentes uocantur. et quis hoc ferat, ut primum apostolorum inter tales paenitentes numerandum putemus? paenituit enim eum negasse Christum, quod eius indicant lacrimae; sic enim scriptum est, quia fleuit amare. nondum enim fuerant resurrectione domini confirmati et illo aduentu spiritus sancti, qui apparuit die pentecostes, uel illa inspiratione. quam demonstrauit dominus, posteaquam resurrexit a mortuis, cum sufflauit in eorum faciem dicens: Accipite spiritum sanctum.