Latin
Letter 266
Augustine, Epistulae 266.4
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde tanto me certius, tanto solidius, tanto sanius gaudare scias de fide et spe et dilectione tua, quanto minus indigueris non tantum a me quicquam discere sed ab ullo prorsus hominum. uerum tamen, quia, cum illic essem, te quidem per aetatem uerecundante boni parentes et amantissimi bonorum studiorum tuorum, quanto pietatis ueraeque sapientiae ardore flagrares, mihi intimare dignati sunt et beniuolentissime petierunt, ne tibi instruendae, in quo opus esset, meam operulam denegarem, admonendam te his litteris credidi secundum supra dictas optiones, ut quaeras, quod uis, ne sim superfluus, si conatus fuero docere, quod scis, dum tamen firmissime teneas, quod, etsi aliquid salubriter per me scire potueris, ille te docebit, qui est interioris hominis magister interior, qui in corde tuo tibi ostendit uerum esse, quod dicitur, quia neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus.