Latin
Letter 267
Augustine, Epistulae 267.1
Unproofread scanNot analysed yet
Quamquam rescripta reddideris, sic tamen legi litteras sanctitatis tuae. ut eis respondere debitum duxerim. doluisti enim peregrinationem, qua contingit perpetuo gaudere cum sanctis, et desiderium supernae patriae, ubi iam non terrarum spatio diuidemur, sed semper unius contemplatione laetabimur, merito praetulisti. felix es talia fideliter cogitando, amando felicior et ideo eris etiam felicissima consequendo. sed etiam nunc diligentius intuere, unde magis dicamur absentes, utrum quia nostra inuicem corpora non uidemus, an quia signa non damus et recipimus animorum, quod est conloqui. puto enim, quod licet longinquis regionibus corpore separati, si nostras cogitationes nosse possemus, magis essemus nobiscum, quam si uno in loco alter alterutrum conspicantes taciti sederemus nulla in uocibus signa sensus intimi proferentes. nullis corporum motibus nostros animos indicantes. quocirca intellegis ideo unumquemque sibi esse praesentiorem quam alterum alteri, quod unusquisque sibi magis quam alteri notus est non faciem suam, quae. nisi adsit speculum, gestatur et latet, sed conscientiam contuendo, quam et clausis oculis uidet. quanta est igitur etiam uita, quae pro magno habetur, nostra!