Latin
Letter 34
Augustine, Epistulae 34.1
Unproofread scanNot analysed yet
Scit deus, cui manifesta sunt arcana cordis humani, quantum pacem diligo Christianam, tantum me moueri sacrilegis eorum factis, qui in eius dissensione indigne atque impie . perseuerant, eumque motum animi mei esse pacificum neque me id agere, ut ad communionem catholicam quisquam cogatur inuitus, sed ut omnibus errantibus aperta ueritas declaretur et per nostrum ministerium deo iuuante manifestata se amplectendam atque sectandam satis ipsa persuadeat.