Latin
Letter 34
Augustine, Epistulae 34.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quid enim execrabilius, quaeso te, ut alia taceam, quam id, quod nunc accidit? corripitur ab episcopo suo iuuenis crebris caedibus matris insanus et impias manus nec illis diebus, cum etiam seueritas legum sceleratissimis parcit, a uisceribus, unde natus est, reuocans; minatur eidem matri se in partem Donati translaturum et eam, quam incredibili furore solet caedere, perempturum; minatur ei, transit ad partem Donati, rebaptizatur furens et in maternum sanguinem fremens albis uestibus candidatur; constituitur intra cancellos eminens atque conspicuus et omnium gementium oculis matricidii meditator tamquam renouatus opponitur.