Latin
Letter 34
Augustine, Epistulae 34.4
Unproofread scanNot analysed yet
Potens est quidem dextera domini, quae furorem illius a misera uidua et desolata compescat et eum, quibus modis nouit, a tam scelerata dispositione deterreat. uerum tamen ego tanto animi dolore percussus quid facerem, nisi saltem loquerer? an uero ista illi faciunt et mihi dicitur: Tace? . auertat a me dominus hanc amentiam, ut, cum ipse mihi imperet per apostolum suum et dicat ab episcopo refelli oportere docentes, quae non oportet, ego illorum indignationibus territus taceam. quod enim publicis gestis haerere uolui tam sacrilegum nefas, ad hoc utique uolui, ne me quisquam maxime in aliis ciuitatibus, ubi opportunum fuerit, ista deplorantem fingere aliquid arbitretur, quando etiam apud ipsam Hipponem iam dicitur non hoc Proculianum mandasse, quod publicum renuntiauit officium.