Latin
Letter 34
Augustine, Epistulae 34.3
Unproofread scanNot analysed yet
Haecine tandem tibi placent, uir grauissime? nequaquam hoc de te crediderim; noui considerationem tuam. caeditur mater carnalis in membris, quibus genuit et nutriuit ingratum; prohibet hoc ecclesia, mater spiritalis; caeditur et ipsa in sacramentis, quibus genuit et nutriuit ingratum. nonne tibi uidetur dixisse parricidaliter frendens: 'Quid faciam ecclesiae, quae me prohibet caedere matrem meam? inueni, quid faciam: iniuriis, quibus potest, etiam ipsa feriatur; fiat in me aliquid, unde membra eius doleant; uadam mihi ad eos, qui nouerunt exsufflare gratiam, in qua ibi natus sum, destruere formam, quam in utero eius accepi; ambas matres meas saeuis cruciatibus torqueam; quae me posterior peperit, efferat prior; ad huius dolorem spiritaliter moriar, ad illius caedem carnaliter uiuam'. quid aliud expectamus, uir honorabilis Eusebi, nisi ut in miseram mulierem senectute decrepitam, uiduitate destitutam, a cuius caedibus in catholica prohibebatur, iam Donatista securus armetur? quid enim aliud furibundo corde concepit, cum diceret matri: 'Transferam me in partem Donati et bibam sanguinem tuum)? ecce iam conscientia cruentus, ueste dealbatus perficit partem pollicitationis suae; restat pars altera, ut itiatris sanguinem bibat. si ergo placent ista, urgeatur a clericis et sanctificatoribus suis, ut intra octauas suas totum, quod uouit, exoluat.