Latin
Letter 35
Augustine, Epistulae 35.4
Unproofread scanNot analysed yet
Nam cum ecclesiae quidam colonus filiam suam, quae apud nos fuerat catechumena et ad illos seducta est inuitis parentibus, ut ibi baptizata etiam sanctimonialis formam susciperet, ad communionem catholicam paterna uellet seueritate reuocare et ego feminam corruptae mentis nisi uolentem et libero arbitrio meliora deligentem suscipi noluissem, ille rusticus etiam plagis instare coepit, ut sibi filia consentiret. quod statim omni modo fieri prohibui. tamen per Spanianum transeuntibus nobis presbyter ipsius stans in medio fundo catholicae ac laudabilis feminae uoce inpudentissima post nos clamauit, quod traditores et persecutores essemus, quod conuicium etiam in illam feminam iaculatus est, quae communionis est nostrae, in cuius medio fundo stabat. quibus uocibus auditis non solum me ipsum a lite refrenaui. sed etiam multitudinem, quae mihi comitabatur, compescui. et tamen si dicam: quaeratur, qui sint uel fuerint traditores uel persecutores, respondetur mihi: disputare nolumus et rebaptizare uolumus; nos oues uestras insidiantibus morsibus luporum more depraedemur, uos, si boni pastores estis, tacete —quid enim aliud mandauit Proculianus, si uere ipse mandauit? —; si Christianus es, serua hoc iudicio dei, nisi nos faciamus; tu tace. ausus etiam idem presbyter homini rusticano conductori fundi ecclesiae comminari.