Latin
Letter 35
Augustine, Epistulae 35.5
Unproofread scanNot analysed yet
Haec quoque omnia per te, quaeso, nouerit Proculianus; coherceat insaniam clericorum suorum, unde, honorabilis Eusebi, non apud te tacui. dignaberis itaque, non quid tu de his omnibus sentias, ne tibi arbitreris a me iudicis onus inponi, sed quid illi respondeant, mihi rescribere. misericordia dei te incolumem tueatur, domine eximie et merito suscipiende ac dilectissime frater.