Latin
Letter 36
Augustine, Epistulae 36.19
Unproofread scanNot analysed yet
Confitetur tamen etiam ipse die dominico non in ebrietate sed in iucunditate pranderi, cum dicit debere nos ex Iudaeis et gentibus multis Christiani nominis fide paucos electos uespertino sabbatorum incenso pro pecudum uictimis ieiunium deo placitum laudibus immolare, cuius feruore cremata deficiant opera delictorum. 'et mane*, inquit, 'exaudiet nos a nobis auditus et erunt nobis domus ad manducandum et bibendum non in ebrietate sed in iucunditate dominica celebritate perfecta'. tunc ergo eulogia, non, ut superius ait, alogia celebratur. sed quid eum offendit sabbati dies, quem deus sanctificauit, ignoro, ut in eo non putet posse manducari et bibi eum tali iucunditate, quae careat ebrietate, cum sic ante sabbatum ieiunare possimus, quo modo dicit ante dominicum sabbato ieiunandum. an continuo biduo prandere nefas esse arbitratur? uideat ergo, quanta afficiat contumelia ipsam quoque Romanam ecclesiam, ubi et his hebdomadibus, in quibus quarta et sexta et sabbato ieiunatur, tribus tamen continuis diebus, dominico scilicet ac deinde secunda tertiaque prandetur.