Latin
Letter 36
Augustine, Epistulae 36.20
Unproofread scanNot analysed yet
(Onium uitam certum est\\ inquit, (arbitrio pendere pastorum; sed uae qui dicunt quod bonum malum et tenebras lucem et lucem tenebras et amarum dulce et dulce amarum'. quid sibi uelint haec uerba eius, non satis intellego. si enim haec tu scribis, sicut urbicus dicit, in urbe plebs pendens ex pastoris arbitrio cum episcopo suo ieiunat sabbato; si autem ad te ista scripsit, quia in epistula tua et ipse quiddam tale dixisti, non tibi persuadeat urbem Christianam sic laudare sabbato ieiunantem, ut cogaris orbem Christianum damnare prandentem. cum enim dicit: Vae qui dicunt quod bonum malum et tenebras lucem et lucem tenebras et amarum dulce et dulce amarum' ieiunium sabbati uolens intellegi bonum et lucem et dulce, prandium uero malum et tenebras et amarum, quis eum dubitet in omnibus Christianis sabbato prandentibus uniuersum orbem damnare terrarum? nec se ipse respicit nec, quibus dicat, adtendit, ut scriptis suis ab ista praecipiti cohibeatur audacia. continu» quippe subiunxit: 'Nemo ergo uos iudicet in esca aut in potu', quod ipse utique facit, qui sabbato sumentes escam potumque sic arguit. quantum erat, ut hinc ei ueniret in mentem etiam illud, quod idem apostolus alibi dicit: Qui manducat, non manducantem non spernat et, qui non manducat, manducantem non iudicet? isto modo hoc temperamentum, quo scandala deuitaret, inter ieiunantes sabbato et manducantes teneret, ut et ipsum non manducantem manducans quisque non sperneret et ipse non manducans manducantem non iudicaret.