Latin
Letter 40
Augustine, Epistulae 40.9
Unproofread scanNot analysed yet
De Origene autem quod rescribere dignatus es, iam sciebam non tantum in ecclesiasticis litteris sed in omnibus recta et uera, quae inuenerimus, adprobare atque laudare, falsa uero et praua inprobare atque reprehendere. sed illud de prudentia doctrinaque tua desiderabam et adhuc desidero, ut nota nobis facias ea ipsa eius errata, quibus a fide ueritatis ille uir tantus recessisse conuincitur. in libro etiam, quo cunctos, quorum meminisse potuisti, scriptores ecclesiasticos et eorum scripta commemorasti, commodius, ut arbitror, fieret, si nominatis eis, quos haeresiotas esse nosti, quando ne ipsos quidem. praetermittere uolueris, subiungeres etiam, in quibus cauendi essent, quamquam nonnullos etiam praeterieris. quod scire cuperem, quo consilio factum sit, aut, si illud uolumen forte onerare noluisti, ut commemoratis haereticis non adderes, in quibus eos catholica damnarit auctoritas, quaeso, ne graue sit litterario labori tuo, quo non mediocriter per domini nostri gratiam in latina lingua sanctorum studia et accendisti et adiuuisti, id quod tibi per humilitatem meam fraterna caritas indicit, ut, si occupationes tuae sinent, omnium haereticorum peruersa dogmata, qui rectitudinem fidei Christianae usque ad hoc tempus uel inpudentia uel peruicacia deprauare conati sunt, uno libello breuiter digesta edas in notitiam eorum, quibus aut non uacat propter alia negotia aut non', ualent propter alienam linguam tam multa legere atque cognoscere. diu te rogarem, nisi hoc soleret esse indicium minus de caritate praesumentis. hunc interea Paulum fratrem nostrum in Christo multum commendo benignitati tuae, cuius in nostris regionibus existimationi bonum coram deo testimonium perhibemus.