Latin
Letter 41
Augustine, Epistulae 41.1
Unproofread scanNot analysed yet
Impletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione nuntiantibus litteris tuis sanctam cogitationem tuam adiuuante domino, qui eam inspirauit, ad effectum esse perductam de omnibus ordinatis fratribus nostris et praecipue de sermone presbyterorum, qui te praesente populo infunditur. per quorum linguas clamat caritas tua maiore uoce in cordibus hominum quam illi in auribus. deo gratias. nam quid melius et animo geramus et ore promamus et calamo exprimamus quam 'deo gratias? hoc nec dici breuius nec audiri laetius nec intellegi grandius nec agi fructuosius potest. deo gratias, qui te et tam fideli pectore ditauit erga filios tuos et id, quod in intimo animae habebas, quo humanus oculus non penetrat, eduxit in lucem donando tibi, non solum ut bene uelles, uerum etiam in quibus posset apparere, quod uelles. ita plane fiat, fiat. luceant haec opera coram hominibus, uideant, gaudeant, glorificent patrem, qui in caelis est; talibus delecteris in domino, ipse te pro eis orantem dignetur exaudire, quem tu per eos loquentem non dedignaris audire; eatur, ambuletur, curratur in uia domini; benedicantur pusilli cum magnis iucundati in his, qui dicunt eis: In domum domini ibimus; praecedant illi et sequantur isti imitatores facti eorum sicut et illi Christi; ferueat iter sanctarum formicarum, fraglent opera sanctarum apum, feratur fructus in tolerantia cum salute perseuerandi usque in finem nec sinat dominus temptari supra, quam possumus ferre, sed faciat, cum temptatione etiam exitum ut possimus sustinere.