Latin
46.1.1 to 46.1.16
Augustine, Epistulae 46.1.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
Scriptum est: Interroga patrem tuum et indicabit tibi, seniores tuos et dicent tibi. unde et mihi exquirendam legem de ore sacerdotis iudicaui in causa tali, quae qualis sit, per litteras expono, simul etiam ut et ego instruar in diuersis causis. singulas autem quaestiones et diuersas per capitula designari feci, ad quas singillatim dignare respondere. I. In Arzugibus, ut audiui, decurioni, qui limiti praeest, uel tribuno solent iurare barbari iurantes per daemones suos. qui ad deducendas bastagas pacti fuerint uel aliqui ad seruandas fruges ipsas, singuli possessores uel conductores solent ad custodiendas fruges suscipere quasi iam fideles epistulam decurione mittente uel singuli transeuntes, quibus necesse est per ipsos transire. mihi disceptatio in corde nata est, si ille possessor, qui susceperit barbarum, cuius fides per daemonum iurationem firma uisa est, non coinquinatur uel ipse uel illa, quae custodit, uel ille, qui deducitur a deductore barbaro. sed hoc debes scire, quia, qui iurat barbarus, a possessore pro seruandis frugibus accipiat aurum uel a uiatore deductor; sed tamen cum hac ueluti mercede, quae solet dari a possessore uel a uiatore, iuramentum etiam illud in medio est mortale datum decurioni uel tribuno. quod perturbat me, ne polluat illum, qui suscepit barbari iuramentum, uel illa, quae custodit barbarus. quacumque enim condicione etiam auro dato et obsidibus datis, ut audiui. tamen iuramentum iniquum medium intercessit. dignare mihi autem definitiue rescribere et non suspense, quod, si ipse scribas dubitanter, ego in maiores dubitationes incidere possum, quam antequam interrogassem. II. Hoc etiam audiui, quia ipsi homines conductores, qui praesunt rei meae, iuramentum per daemones suos iurantibus barbaris accipiunt pro reseruandis frugibus. si, cum illi ergo iurant per daemones suos, ut custodiant fruges, non polluunt ipsas fruges, ut, si inde manducauerit Christianus sciens uel de pretio ipsarum rerum usus fuerit, coinquinetur, significare dignare.