Latin
46.1.17 to 46.1.35
Augustine, Epistulae 46.1.17-35
Unproofread scanNot analysed yet
III. Item ab alio audini, quod conductori non iuratur a barbaro, et alter dixit, quia iuratur conductori. si etiam falsum mihi dixit ille, qui dixit iurari conductori, si iam pro hoc, quod solum audiui, non debeo uti de ipsis frugibus uel de pretio ipsarum propter auditum solum, quia dictum est: Si quis autem dixerit: 'Hoc immolaticium est idolis,' nolite manducare propter illum? si tamen etiam haec causa similis est causae de immolaticio? quod si ita est. quid debeo de ipsis frugibus uel de pretio ipsarum facere? IV. Si debeo requirere de utroque, qui mihi dixit, quia non iuratur conductori, aut qui dixit, quia iuratur conductori, et dictum uniuscuiusque probare per testes, qui uerum dixit de illis duobus, et tam diu non contingere de ipsis frugibus uel de pretio, quam diu mihi probatum fuerit, si uerum dixit ille, qui dixit, quia non iuratur conductori? V. Si barbarus, qui per iuramentum suum iurat malum, fecerit illum Christianum conductorem uel tribunum, qui limiti praeest, iurare sibi pro fide illi seruanda pro custodiendis frugibus per ipsum iuramentum mortale, per quod ipse iurat, si solus ille Christianus coinquinatur? si non et illa, quorum causa iurat? aut si paganus, qui limiti praeest, iurauerit barbaro pro fide illi seruanda per mortale iuramentum, si non inquinat, pro quibus iurat? si quem misero ad Arzuges, si licet ei iuramentum accipere a barbaro illud mortale et si non coinquinatur, si susceperit tale iuramentum Christianus? VI. Si de area trituratoria tritici uel cuiuscumque leguminis aut torculari, de qua daemoni oblatum est, si licet inde manducare Christianum scientem? VII. De luco si licet ad aliquem usum suum Christianum scientem ligna tollere? VIII. Si quis uadens ad macellum emat carnem, quae non sit immolaticia, et cogitationes duas habuerit in corde, quod immolata sit et non sit immolata, et illam tenuerit cogitationem, qua non immolatam cogitabit, si manducauerit, si peccat?