Latin
Letter 54
Augustine, Epistulae 54.5
Unproofread scanNot analysed yet
Sic aliquis peregrinus in eo forte loco, ubi perseueranter in obseruatione quadragesimae nec quinta sabbati lauant relaxantue ieiunium: "Non" inquit, 'hodie ieiunabo.' quaeritur causa, quia non fit', inquit, 'in patria mea.' quid aliud iste nisi consuetudinem suam consuetudini alterius praeponere conatur? non enim mihi de libro dei hoc recitaturus est aut uniuersae, qua dilatatur, ecclesiae plena uoce certabit aut ostendet illum contra fidem facere, se autem secundum fidem, moresque hinc optimos aut illum uiolare aut se custodire conuincet. uiolant sane quietem et pacem suam de superflua quaestione rixando. mallem tamen in rebus huius modi, ut et ille in huius et hic in illius patria ab eo, quod ceteri faciunt, non abhorreret. siue etiam in aliena patria cum peregrinaretur, ubi maior et frequentior et feruentior est populus dei, uidit uerbi gratia bis offerri quinta sabbati ultimae quadragesimae et mane et ad uesperam ueniensque in patriam suam, ubi in fine diei mos est offerri, male atque inlicite fieri contendat, quoniam alibi aliter ipse uiderit, puerilis est iste sensus cauendus in nobis, tolerandus et corrigendus in nostris.