Latin
Letter 54
Augustine, Epistulae 54.6
Unproofread scanNot analysed yet
Prima ergo inquisitio tua, quam in commonitorio posuisti, ex quo trium istorum generum sit, adtende. quaeris enim his . uerbis: 'Quid per quintam feriam ultimae hebdomadis quadragesimae fieri debeat? an offerendum sit mane et rursus post cenam propter illud, quod dictum est: Similiter postquam cenatum est, an ieiunandum et post cenam tantum modo offerendum, an etiam ieiunandum et post oblationem, sicut facere solemus, cenandum?' ad haec itaque ita respondeo, ut, quid horum sit faciendum, si diuinae scripturae praescribit auctoritas, non sit dubitandum, quin ita facere debeamus, ut legimus, ut iam non quo modo faciendum sed quo modo sacramentum intellegendum sit, disputemus; similiter etiam, si quid horum tota per orbem frequentat ecclesia; nam et hinc, quin ita faciendum sit, dubitare insolentissimae. insaniae est. sed neque hoc neque illud est in eo, quod tu quaeris. restat igitur, ut de illo tertio genere sit, quod per loca regionesque uariatur. faciat ergo quisque, quod in ea ecclesia, in quam uenit, inuenit. non enim quicquam eorum contra fidem est aut mores fiunt hinc uel inde meliores. his enim causis, id est aut propter fidem aut propter mores uel emendari oportet, quod perperam fiebat, uel institui, quod non fiebat. ipsa quippe mutatio consuetudinis, etiam quae utilitate adiuuat, nouitate perturbat. quapropter quae utilis non est, perturbatione infructuosa et consequenter no- :xia est.