Latin
Letter 65
Augustine, Epistulae 65.2
Unproofread scanNot analysed yet
Andiui autem causam eius, cum centum dies essent ad dominicum paschae, qui futurus est VIII Id. Aprilis. hoc propter concilium insinuare curaui uenerabilitati tuae, quod etiam ipsi non celaui, sed ei fideliter, quid institutum esset, aperui. et si intra annum causam suam, si forte sibi aliquid agendum putat, agere neglexerit, deinceps eius uocem nemo audiat. nos autem, domine beatissime et uenerabiliter suscipiende pater, si haec indicia malae conuersationis clericorum, maxime cum fama non bona eos coeperit comitari, non putauerimus nisi eo modo uindicanda, quo in concilio constitutum est, incipimus cogi ea, quae sciri non possunt, uelle discutere et aut incerta damnare aut uere incognita praeterire. ego certe presbyterum, ut qui die ieiunii, quo eiusdem loci etiam ecclesia ieiunabat, 'uale' faciens collegae suo eiusdem loci presbytero apud famosam mulierem nullum secum clericum habens remanere et prandere et cenare ausus est et in una domo dormire, remouendum ab officio presbyterii arbitratus sum timens ei deinceps ecclesiam dei committere. quod si forte iudicibus ecclesiasticis aliud uidetur, quia sex episcopis causam presbyteri terminare concilio statutum est, committat illi, qui uult, ecclesiam suae curae commissam; ego talibus, fateor, quamlibet plebem committere timeo, praesertim quos nulla bona fama defendit, ut hoc eis possit ignosci, ne, si quid perniciosius eruperit, languens inputem mihi.