Latin
Letter 66
Augustine, Epistulae 66.1
Unproofread scanNot analysed yet
Deum quidem timere debuisti; sed quia in rebaptizandis Mappaliensibus sicut homo timeri uoluisti, cur non ualeat iussio regalis in prouincia, si tantum ualuit iussio prouincialis in uilla? si personas compares, tu possessor, ille imperator; si loca compares, tu in fundo, ille in regno; si causas compares, ille ut diuisio resarciatur, tu ut unitas diuidatur. sed nos te de homine non terremus. nam possemus agere, ut decem libras auri secundum imperatoria iussa persolueres. an forte propterea non habes, unde reddas, quod dare iussi sunt rebaptizatores, dum multum erogas, ut emas, quos rebaptizes? sed nos, ut dixi, de homine te non terremus; Christus te potius terreat. cui uolo scire quid respondeas, si tibi dicat: 'Crispine, carum fuit pretium tuum ad emendum timorem Mappaliensium et uilis mors mea ad emendum amorem omnium gentium? plus ualuit rebaptizandis colonis tuis, quod numeratum est de saeculo tuo, quam baptizandis populis meis, quod manauit de latere meo?) scio te plura audire posse, si Christo aurem praebeas, et ex ipsa tua possessione admoneri, quam impia contra Christum loquamini. si enim humano iure praesumis firme te possidere, quod emisti argento tuo, quanto firmius diuino iure possidet Christus, quod emit sanguine suo! et ille quidem inconcusse possidebit totum, de quo dictum est: Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae. sed certe quo modo confidis non te perditurum, quod in Africa uideris emisse, qui Christum dicis toto orbe perdito ad solam Africam remansisse?