Latin
Letter 75
Augustine, Epistulae 75.10
Unproofread scanNot analysed yet
Verum haec ad comparationem eius rei, quae sequitur, parua sunt. refert Lucas, sacrae scriptor historiae: Cum uenissemus Hierosolymam, libenter exceperunt nos fratres et sequenti die Iacobus et omnes seniores, qui cum eo erant, euangelio illius comprobato dixerunt ei: Vides, frater, quot milia sunt in Iudaea, qui crediderunt in Christo et hi omnes aemulatores legis. audierunt autem de te, quia discessionem doces a Moyse eorum, qui per gentes sunt, Iudaeorum dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudinem ingredi. quid ergo est? utique oportet conuenire multitudinem; audient enim te superuenisse. hoc ergo fac, quod tibi dicimus. sunt nobis uiri quattuor uotum habentes super se; his adsumptis sanctifica te cum ipsis et inpende in eos, ut radant capita, et scient omnes, quia, quae de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem. tunc Paulus adsumptis uiris postera die purificatus cum illis intrauit in templum adnuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio. o Paule, et in hoc te rursum interrogo, cur caput raseris, cur nudipedalia exercueris de caeremoniis Iudaeorum, cur obtuleris sacrificia et secundum legem hostiae pro te fuerint immolatae. utique respondebis: 'Ne scandalizarentur, qui ex Iudaeis crediderant'. simulasti ergo Iudaeum, ut Iudaeos lucrifaceres, et hanc ipsam simulationem Iacobus te et ceteri docuere presbyteri. sed tamen euadere non potuisti: orta enim seditione cum occidendus esses, raptus es a tribuno et ab eo missus Caesaream sub custodia militum diligenti, ne te Iudaei quasi simulatorem ac destructorem legis occiderent, atque inde Romam perueniens in hospitio, quod tibi conduxeras, Christum et Iudaeis et gentibus praedicasti et sententia tua Neronis gladio confirmata est.