Latin
Letter 75
Augustine, Epistulae 75.9
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut igitur ostendimus Petrum bene quidem sensisse de abolitione legis Mosaicae, sed ad simulationem obseruandae eius timore compulsum, uideamus, an ipse Paulus, qui alium arguit, tale quid fecerit. legimus in eodem libro: Perambulabat autem Paulus Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias peruenitque in Derben et Lystram. et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Iudaeae fidelis patre gentili. huic testimonium reddebant, qui in Lystris erant et Iconio fratres. hunc uoluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Iudaeos, qui erant in illis locis; sciebant enim omnes, quod pater eius gentilis esset. o beate apostole Paule, qui in Petro reprehenderas simulationem, quare se subtraxisset a gentibus propter metum Iudaeorum, qui a Iacobo uenerant, cur Timotheum, filium hominis gentilis utique et ipsum gentilem —neque enim Iudaeus erat, qui non fuerat circumcisus —,contra sententiam tuam circumcidere cogeris? respondebis mihi: Propter Iudaeos, qui erant in illis locis'. qui igitur tibi ignoscis in circumcisione discipuli uenientis ex gentibus, ignosce et Petro, praecessori tuo, quod aliqua fecerit meta fidelium Iudaeorum. rursum scriptum est: Paulus uero cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus 'uale' dicens nauigauit Syriam et cum eo Priscilla et Aquila et totondit sibi in Cenchris caput; uotum enim habuerat. esto, ut ibi Iudaeorum timore compulsus sit facere, quod nolebat: quare comam nutriuit ex uoto et postea eam in Cenchris totondit ex lege, quod Nazaraei, qui se deo uouerint, iuxta praecepta Moysi facere consuerunt?