Latin
Letter 75
Augustine, Epistulae 75.21
Unproofread scanNot analysed yet
Dices: Quid, si Hebraei aut respondere noluerint aut mentiri uoluerint? tota frequentia Iudaeorum in mea interpretatione reticebit, nullus si inueniri poterit, qui Hebraeae linguae habeat notitiam, aut omnes imitabuntur illos ludaeos. quos dicis in Africae repertos oppidulo in meam calumniam conspirasse? huiusce modi enim in epistula tua texis fabulam: 'Quidam frater noster episcopus cum lectitari instituisset in ecclesia, cui praeest, interpretationem tuam, mouit quiddam longe aliter a te positum apud Ionam prophetam, quam erat omnium sensibus memoriaeque inueteratum et tot aetatum successionibus decantatum. factus est tantus tumultus in plebe maxime Graecis arguentibus et inflammantibus calumniam falsitatis, ut cogeretur episcopus —Oea quippe ciuitas erat —Iudaeorum testimonium flagitare. utrum autem illi inperitia an malitia hoc esse in Hebraeis codicibus responderunt, quod et Graeci et Latini habebant atque dicebant? quid plura? coactus est homo uelut mendositatem corrigere uolens post magnum periculum non remanere sine plebe. unde etiam nobis uidetur aliquando te quoque in nonnullis falli potuisse'.